- AMBUSTA
- AMBUSTAGraece πυρίκαυτα, dicuntur Plinio l. 20. c. 6. 8. etc. et Dioscoridi, pustulae ex igne vel aqua ferventi adspersa in corpore exortae: unde multa ambustorum remeida apud eos. Glossae, Ambustus, περιπεφλεγμένος, περικαυθεὶς, et Assulae ambustae Claudio apud Servium, assulae cirucumustulatae, quibus ad fomites utebantur. E quibus explicandiis titulus Ambustarum, apud Valerium Max. l. 8. c. 1. de duabus mulieribus, quae neque damnatae, neque publicô iudiciô absolutae fuêre. Qui damnatus est, penitus conflagrâsse intelligitur, qui absolvitur, ex incendio illaesus evadit. Ambustus ille censetur, quem accusationis ignis adflavir et contigit ac circumustulavit, non etiam consumusit; sed tamen qui hecdum omnino liberatus sanatusque habetur, ambustionis notis adhuc manentibus. Cum contra Fulmiatos dicerent, qui condemnati fuerant. Artenudorus, Καὶ γὰρ τοὺς κατααδικαςθέντας εν τῇ συνηθείᾳ κεραυνοῦςθαι φαμέν. Iuvenal. Sat. 8. v. 92.---- quam fulmine iustôEt Capito et Numitor ruerint damnante Senatu.Quod de his intelligendum, quods fulmen occiderit. Nam quos fulmen afflavir tantum et in aliqua corporis parte adussit, nec interfecit, hi ambusti proprie dicti sunt: ut Fabius ille, qui pullus Iovis dictus, quod fulmine ictus esset in natibus, roti postea familiae id cognomen dedit. Et Anchises, apud Virgil. l. 2. Aen. vors. 648.---- ex quo me divum pater atque hominum Rex Fulminis adstavit ventis et contigit igni.i. e. ambussit. Sed et ambustos nonnumquam dirêre, quorum totum corpus ambusserat fulgut, ur Phaetontem et Capaneum. Horat. l. 4. Carm. Od. 11.Torret ambustus Pbaeton avaras Spes.Quod, καταφλεχθῖναι ὑπὸ τοῦ κεραυνοῦ, sicut κεραυνοῦςθαι, die iis, quo quoquô modô fulmine interissent, dixere Graeci. Salmas. ad Solin. p. 839. et 840.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.